15 Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam,dicit Dominus Deus.
16 Quod perierat requiram,et quod abjectum erat reducam,et quod confractum fuerat alligabo,et quod infirmum fuerat consolidabo,et quod pingue et forte custodiam :et pascam illas in judicio.
17 Vos autem, greges mei, hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego judico inter pecus et pecus,arietum et hircorum.
18 Nonne satis vobis erat pascua bona depasci ?insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris :et cum purissimam aquam biberetis,reliquam pedibus vestris turbabatis :
19 et oves meæ his quæ conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur :et quæ pedes vestri turbaverant, hæc bibebant.
20 Propterea hæc dicit Dominus Deus ad vos :Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum :
21 pro eo quod lateribus et humeris impingebatis,et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora,donec dispergerentur foras,