18 Nonne satis vobis erat pascua bona depasci ?insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris :et cum purissimam aquam biberetis,reliquam pedibus vestris turbabatis :
19 et oves meæ his quæ conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur :et quæ pedes vestri turbaverant, hæc bibebant.
20 Propterea hæc dicit Dominus Deus ad vos :Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum :
21 pro eo quod lateribus et humeris impingebatis,et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora,donec dispergerentur foras,
22 salvabo gregem meum,et non erit ultra in rapinam,et judicabo inter pecus et pecus.
23 Et suscitabo super eas pastorem unum qui pascat eas,servum meum David :ipse pascet eas,et ipse erit eis in pastorem.
24 Ego autem Dominus ero eis in Deum,et servus meus David princeps in medio eorum :ego Dominus locutus sum.