5 Et dispersæ sunt oves meæ, eo quod non esset pastor :et factæ sunt in devorationem omnium bestiarum agri,et dispersæ sunt.
6 Erraverunt greges mei in cunctis montibus,et in universo colle excelso :et super omnem faciem terræ dispersi sunt greges mei,et non erat qui requireret :non erat, inquam, qui requireret.
7 Propterea, pastores, audite verbum Domini.
8 Vivo ego, dicit Dominus Deus,quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam,et oves meæ in devorationem omnium bestiarum agri,eo quod non esset pastor :neque enim quæsierunt pastores mei gregem meum,sed pascebant pastores semetipsos,et greges meos non pascebant :
9 propterea, pastores, audite verbum Domini.
10 Hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego ipse super pastores :requiram gregem meum de manu eorum,et cessare faciam eos,ut ultra non pascant gregem,nec pascant amplius pastores semetipsos :et liberabo gregem meum de ore eorum,et non erit ultra eis in escam.
11 Quia hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego ipse requiram oves meas,et visitabo eas.