1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
2 Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi :
3 Hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego ad te, mons Seir :et extendam manum meam super te,et dabo te desolatum atque desertum.
4 Urbes tuas demoliar,et tu desertus eris :et scies quia ego Dominus.
5 Eo quod fueris inimicus sempiternus,et concluseris filios Israël in manus gladiiin tempore afflictionis eorum,in tempore iniquitatis extremæ :
6 propterea vivo ego, dicit Dominus Deus,quoniam sanguini tradam te,et sanguis te persequetur :et cum sanguinem oderis,sanguis persequetur te.