10 Eo quod dixeris : Duæ gentes et duæ terræ meæ erunt,et hæreditate possidebo eas,cum Dominus esset ibi :
11 propterea vivo ego, dicit Dominus Deus,quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum,quem fecisti odio habens eos :et notus efficiar per eos, cum te judicavero.
12 Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tuaquæ locutus es de montibus Israël, dicens :Deserti ; nobis ad devorandum dati sunt.
13 Et insurrexistis super me ore vestro,et derogastis adversum me verba vestra :ego audivi.
14 Hæc dicit Dominus Deus :Lætante universa terra,in solitudinem te redigam :
15 sicuti gavisus es super hæreditatem domus Israëleo quod fuerit dissipata,sic faciam tibi :dissipatus eris, mons Seir, et Idumæa omnis :et scient quia ego Dominus.