7 Et dabo montem Seir desolatum atque desertum,et auferam de eo euntem et redeuntem.
8 Et implebo montes ejus occisorum suorum :in collibus tuis, et in vallibus tuis atque in torrentibus,interfecti gladio cadent.
9 In solitudines sempiternas tradam te,et civitates tuæ non habitabuntur :et scietis quia ego Dominus Deus.
10 Eo quod dixeris : Duæ gentes et duæ terræ meæ erunt,et hæreditate possidebo eas,cum Dominus esset ibi :
11 propterea vivo ego, dicit Dominus Deus,quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum,quem fecisti odio habens eos :et notus efficiar per eos, cum te judicavero.
12 Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tuaquæ locutus es de montibus Israël, dicens :Deserti ; nobis ad devorandum dati sunt.
13 Et insurrexistis super me ore vestro,et derogastis adversum me verba vestra :ego audivi.