1 Tu autem, fili hominis, propheta super montes Israël, et dices : Montes Israël, audite verbum Domini.
2 Hæc dicit Dominus Deus :Eo quod dixerit inimicus de vobis : Euge,altitudines sempiternæ in hæreditatem datæ sunt nobis :
3 propterea vaticinare, et dic :Hæc dicit Dominus Deus :Pro eo quod desolati estis, et conculcati per circuitum,et facti in hæreditatem reliquis gentibus,et ascendistis super labium linguæ et opprobrium populi,
4 propterea, montes Israël, audite verbum Domini Dei.Hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus,torrentibus, vallibusque et desertis,parietinis et urbibus derelictis,quæ depopulatæ sunt et subsannatæ a reliquis gentibus per circuitum.