11 Et replebo vos hominibus et jumentis,et multiplicabuntur, et crescent :et habitare vos faciam sicut a principio,bonisque donabo majoribus quam habuistis ab initio :et scietis quia ego Dominus.
12 Et adducam super vos homines, populum meum Israël,et hæreditate possidebunt te :et eris eis in hæreditatem,et non addes ultra ut absque eis sis.
13 Hæc dicit Dominus Deus :Pro eo quod dicunt de vobis :Devoratrix hominum es, et suffocans gentem tuam :
14 propterea homines non comedes amplius,et gentem tuam non necabis ultra,ait Dominus Deus.
15 Nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium,et opprobrium populorum nequaquam portabis :et gentem tuam non amittes amplius,ait Dominus Deus.
16 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
17 Fili hominis, domus Israël habitaverunt in humo sua,et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis :juxta immunditiam menstruatæ facta est via eorum coram me.