17 Fili hominis, domus Israël habitaverunt in humo sua,et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis :juxta immunditiam menstruatæ facta est via eorum coram me.
18 Et effudi indignationem meam super eospro sanguine quem fuderunt super terram,et in idolis suis polluerunt eam.
19 Et dispersi eos in gentes,et ventilati sunt in terras :juxta vias eorum et adinventiones eorum judicavi eos.
20 Et ingressi sunt ad gentes ad quas introierunt :et polluerunt nomen sanctum meum,cum diceretur de eis : Populus Domini iste est,et de terra ejus egressi sunt.
21 Et peperci nomini sancto meo,quod polluerat domus Israël in gentibus ad quas ingressi sunt.
22 Idcirco dices domui Israël :Hæc dicit Dominus Deus :Non propter vos ego faciam, domus Israël,sed propter nomen sanctum meum,quod polluistis in gentibus ad quas intrastis.
23 Et sanctificabo nomen meum magnumquod pollutum est inter gentes,quod polluistis in medio earum :ut sciant gentes quia ego Dominus,ait Dominus exercituum,cum sanctificatus fuero in vobis coram eis.