21 Et peperci nomini sancto meo,quod polluerat domus Israël in gentibus ad quas ingressi sunt.
22 Idcirco dices domui Israël :Hæc dicit Dominus Deus :Non propter vos ego faciam, domus Israël,sed propter nomen sanctum meum,quod polluistis in gentibus ad quas intrastis.
23 Et sanctificabo nomen meum magnumquod pollutum est inter gentes,quod polluistis in medio earum :ut sciant gentes quia ego Dominus,ait Dominus exercituum,cum sanctificatus fuero in vobis coram eis.
24 Tollam quippe vos de gentibus,et congregabo vos de universis terris,et adducam vos in terram vestram.
25 Et effundam super vos aquam mundam,et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris,et ab universis idolis vestris mundabo vos.
26 Et dabo vobis cor novum,et spiritum novum ponam in medio vestri :et auferam cor lapideum de carne vestra,et dabo vobis cor carneum.
27 Et spiritum meum ponam in medio vestri :et faciam ut in præceptis meis ambuletis,et judicia mea custodiatis et operemini.