33 Hæc dicit Dominus Deus :In die qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris,et inhabitari fecero urbes,et instauravero ruinosa,
34 et terra deserta fuerit exculta,quæ quondam erat desolata in oculis omnis viatoris,
35 dicent : Terra illa inculta facta est ut hortus voluptatis :et civitates desertæ, et destitutæ atque suffossæ, munitæ sederunt.
36 Et scient gentes quæcumque derelictæ fuerint in circuitu vestro,quia ego Dominus ædificavi dissipata, plantavique inculta :ego Dominus locutus sim, et fecerim.
37 Hæc dicit Dominus Deus :Adhuc in hoc invenient me domus Israël, ut faciam eis :multiplicabo eos sicut gregem hominum,
38 ut gregem sanctum,ut gregem Jerusalem in solemnitatibus ejus :sic erunt civitates desertæ, plenæ gregibus hominum :et scient quia ego Dominus.