4 propterea, montes Israël, audite verbum Domini Dei.Hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus,torrentibus, vallibusque et desertis,parietinis et urbibus derelictis,quæ depopulatæ sunt et subsannatæ a reliquis gentibus per circuitum.
5 Propterea hæc dicit Dominus Deus :Quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus,et de Idumæa universa,quæ dederunt terram meam sibi in hæreditatem cum gaudio,et toto corde et ex animo,et ejecerunt eam ut vastarent :
6 idcirco vaticinare super humum Israël,et dices montibus et collibus, jugis et vallibus :Hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum,eo quod confusionem gentium sustinueritis.
7 Idcirco hæc dicit Dominus Deus :Ego levavi manum meam,ut gentes quæ in circuitu vestro sunt,ipsæ confusionem suam portent.
8 Vos autem, montes Israël, ramos vestros germinetis,et fructum vestrum afferatis populo meo Israël :prope enim est ut veniat.
9 Quia ecce ego ad vos, et convertar ad vos :et arabimini, et accipietis sementem.
10 Et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israël :et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur.