8 Vos autem, montes Israël, ramos vestros germinetis,et fructum vestrum afferatis populo meo Israël :prope enim est ut veniat.
9 Quia ecce ego ad vos, et convertar ad vos :et arabimini, et accipietis sementem.
10 Et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israël :et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur.
11 Et replebo vos hominibus et jumentis,et multiplicabuntur, et crescent :et habitare vos faciam sicut a principio,bonisque donabo majoribus quam habuistis ab initio :et scietis quia ego Dominus.
12 Et adducam super vos homines, populum meum Israël,et hæreditate possidebunt te :et eris eis in hæreditatem,et non addes ultra ut absque eis sis.
13 Hæc dicit Dominus Deus :Pro eo quod dicunt de vobis :Devoratrix hominum es, et suffocans gentem tuam :
14 propterea homines non comedes amplius,et gentem tuam non necabis ultra,ait Dominus Deus.