12 ut diripias spolia, et invadas prædam ;ut inferas manum tuam super eos qui deserti fuerant, et postea restituti,et super populum qui est congregatus ex gentibus,qui possidere cœpit et esse habitator umbilici terræ.
13 Saba, et Dedan, et negotiatores Tharsis,et omnes leones ejus, dicent tibi :Numquid ad sumenda spolia tu venis ?ecce ad diripiendam prædam congregasti multitudinem tuam,ut tollas argentum et aurum,et auferas supellectilem atque substantiam,et diripias manubias infinitas.
14 Propterea vaticinare, fili hominis, et dices ad Gog :Hæc dicit Dominus Deus :Numquid non in die illo,cum habitaverit populus meus Israël confidenter,scies ?
15 Et venies de loco tuo a lateribus aquilonis,tu et populi multi tecum,ascensores equorum universi :cœtus magnus, et exercitus vehemens.
16 Et ascendes super populum meum Israëlquasi nubes, ut operias terram.In novissimis diebus eris,et adducam te super terram meam :ut sciant gentes mecum sanctificatus fuero in te in oculis eorum, o Gog !
17 Hæc dicit Dominus Deus :Tu ergo ille es, de quo locutus sum in diebus antiquisin manu servorum meorum prophetarum Israël,qui prophetaverunt in diebus illorum temporum,ut adducerem te super eos.
18 Et erit in die illa,in die adventus Gog super terram Israël,ait Dominus Deus,ascendet indignatio mea in furore meo.