17 Hæc dicit Dominus Deus :Tu ergo ille es, de quo locutus sum in diebus antiquisin manu servorum meorum prophetarum Israël,qui prophetaverunt in diebus illorum temporum,ut adducerem te super eos.
18 Et erit in die illa,in die adventus Gog super terram Israël,ait Dominus Deus,ascendet indignatio mea in furore meo.
19 Et in zelo meo, in igne iræ meæ locutus sum,quia in die illa erit commotio magna super terram Israël :
20 et commovebuntur a facie mea pisces maris,et volucres cæli, et bestiæ agri,et omne reptile quod movetur super humum,cunctique homines qui sunt super faciem terræ :et subvertentur montes, et cadent sepes,et omnis murus corruet in terram.
21 Et convocabo adversus eum in cunctis montibus meis gladium,ait Dominus Deus :gladius uniuscujusque in fratrem suum dirigetur.
22 Et judicabo eum peste, et sanguine,et imbre vehementi, et lapidibus immensis :ignem et sulphur pluam super eum,et super exercitum ejus,et super populos multos qui sunt cum eo.
23 Et magnificabor, et sanctificabor,et notus ero in oculis multarum gentium :et scient quia ego Dominus.