19 Et in zelo meo, in igne iræ meæ locutus sum,quia in die illa erit commotio magna super terram Israël :
20 et commovebuntur a facie mea pisces maris,et volucres cæli, et bestiæ agri,et omne reptile quod movetur super humum,cunctique homines qui sunt super faciem terræ :et subvertentur montes, et cadent sepes,et omnis murus corruet in terram.
21 Et convocabo adversus eum in cunctis montibus meis gladium,ait Dominus Deus :gladius uniuscujusque in fratrem suum dirigetur.
22 Et judicabo eum peste, et sanguine,et imbre vehementi, et lapidibus immensis :ignem et sulphur pluam super eum,et super exercitum ejus,et super populos multos qui sunt cum eo.
23 Et magnificabor, et sanctificabor,et notus ero in oculis multarum gentium :et scient quia ego Dominus.