5 Persæ, Æthiopes, et Libyes cum eis,omnes scutati et galeati.
6 Gomer et universa agmina ejus,domus Thogorma, latera aquilonis,et totum robur ejus, populique multi tecum.
7 Præpara et instrue te,et omnem multitudinem tuam quæ coacervata est ad te :et esto eis in præceptum.
8 Post dies multos visitaberis :in novissimo annorum venies ad terram quæ reversa est a gladio,et congregata est de populis multis ad montes Israël,qui fuerunt deserti jugiter :hæc de populis educta est,et habitabunt in ea confidenter universi.
9 Ascendens autem quasi tempestas venies,et quasi nubes, ut operias terram :tu et omnia agmina tua,et populi multi tecum.
10 Hæc dicit Dominus Deus :In die illa, ascendent sermones super cor tuum,et cogitabis cogitationem pessimam :
11 et dices : Ascendam ad terram absque muro :veniam ad quiescentes habitantesque secure :hi omnes habitant sine muro ;vectes et portæ non sunt eis :