8 Post dies multos visitaberis :in novissimo annorum venies ad terram quæ reversa est a gladio,et congregata est de populis multis ad montes Israël,qui fuerunt deserti jugiter :hæc de populis educta est,et habitabunt in ea confidenter universi.
9 Ascendens autem quasi tempestas venies,et quasi nubes, ut operias terram :tu et omnia agmina tua,et populi multi tecum.
10 Hæc dicit Dominus Deus :In die illa, ascendent sermones super cor tuum,et cogitabis cogitationem pessimam :
11 et dices : Ascendam ad terram absque muro :veniam ad quiescentes habitantesque secure :hi omnes habitant sine muro ;vectes et portæ non sunt eis :
12 ut diripias spolia, et invadas prædam ;ut inferas manum tuam super eos qui deserti fuerant, et postea restituti,et super populum qui est congregatus ex gentibus,qui possidere cœpit et esse habitator umbilici terræ.
13 Saba, et Dedan, et negotiatores Tharsis,et omnes leones ejus, dicent tibi :Numquid ad sumenda spolia tu venis ?ecce ad diripiendam prædam congregasti multitudinem tuam,ut tollas argentum et aurum,et auferas supellectilem atque substantiam,et diripias manubias infinitas.
14 Propterea vaticinare, fili hominis, et dices ad Gog :Hæc dicit Dominus Deus :Numquid non in die illo,cum habitaverit populus meus Israël confidenter,scies ?