17 Tu ergo, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus :Dic omni volucri, et universis avibus,cunctisque bestiis agri :Convenite, properate,concurrite undique ad victimam meamquam ego immolo vobis,victimam grandem super montes Israël,ut comedatis carnem,et bibatis sanguinem.
18 Carnes fortium comedetis,et sanguinem principum terræ bibetis :arietum, et agnorum, et hircorum,taurorumque et altilium, et pinguium omnium.
19 Et comedetis adipem in saturitatem,et bibetis sanguinem in ebrietatem,de victima quam ego immolabo vobis :
20 et saturabimini super mensam meamde equo, et equite forti,et de universis viris bellatoribus,ait Dominus Deus.
21 Et ponam gloriam meam in gentibus :et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim,et manum meam quam posuerim super eos.
22 Et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum,a die illa et deinceps.
23 Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël,eo quod dereliquerint me,et absconderim faciem meam ab eis,et tradiderim eos in manus hostium,et ceciderint in gladio universi.