2 Et circumagam te, et educam te,et ascendere te faciam de lateribus aquilonis,et adducam te super montes Israël.
3 Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua,et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam.
4 Super montes Israël cades tu, et omnia agmina tua,et populi tui qui sunt tecum :feris, avibus, omnique volatili et bestiis terrædedi te ad devorandum.
5 Super faciem agri cades,quia ego locutus sum,ait Dominus Deus.
6 Et immittam ignem in Magog,et in his qui habitant in insulis confidenter :et scient quia ego Dominus.
7 Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël,et non polluam nomen sanctum meum amplius :et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Israël.
8 Ecce venit, et factum est,ait Dominus Deus :hæc est dies de qua locutus sum.