21 Et ponam gloriam meam in gentibus :et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim,et manum meam quam posuerim super eos.
22 Et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum,a die illa et deinceps.
23 Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël,eo quod dereliquerint me,et absconderim faciem meam ab eis,et tradiderim eos in manus hostium,et ceciderint in gladio universi.
24 Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis,et abscondi faciem meam ab illis.
25 Propterea hæc dicit Dominus Deus :Nunc reducam captivitatem Jacob,et miserebor omnis domus Israël,et assumam zelum pro nomine sancto meo.
26 Et portabunt confusionem suam,et omnem prævaricationem qua prævaricati sunt in me,cum habitaverint in terra sua confidenter,neminem formidantes :
27 et reduxero eos de populis,et congregavero de terris inimicorum suorum,et sanctificatus fuero in eis,in oculis gentium plurimarum.