7 Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël,et non polluam nomen sanctum meum amplius :et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Israël.
8 Ecce venit, et factum est,ait Dominus Deus :hæc est dies de qua locutus sum.
9 Et egredientur habitatores de civitatibus Israël,et succendent et comburent arma,clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum et contos :et succendent ea igni septem annis.
10 Et non portabunt ligna de regionibus,neque succident de saltibus :quoniam arma succendent igni,et deprædabuntur eos quibus prædæ fuerant,et diripient vastatores suos,ait Dominus Deus.
11 Et erit in die illa :dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israël,vallem viatorum ad orientem maris,quæ obstupescere faciet prætereuntes :et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem ejus,et vocabitur vallis multitudinis Gog.
12 Et sepelient eos domus Israël,ut mundent terram septem mensibus.
13 Sepeliet autem eum omnis populus terræ :et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum,ait Dominus Deus.