8 Ecce circumdedi te vinculis : et non te convertes a latere tuo in latus aliud, donec compleas dies obsidionis tuæ.
9 Et tu, sume tibi frumentum, et hordeum, et fabam, et lentem, et milium, et viciam : et mittes ea in vas unum, et facies tibi panes numero dierum quibus dormies super latus tuum : trecentis et nonaginta diebus comedes illud.
10 Cibus autem tuus, quo vesceris, erit in pondere viginti stateres in die : a tempore usque ad tempus comedes illud.
11 Et aquam in mensura bibes, sextam partem hin : a tempore usque ad tempus bibes illud.
12 Et quasi subcinericium hordeaceum comedes illud, et stercore quod egreditur de homine operies illud in oculis eorum.
13 Et dixit Dominus : Sic comedent filii Israël panem suum pollutum inter gentes ad quas ejiciam eos. Et dixi :
14 A, a, a, Domine Deus, ecce anima mea non est polluta : et morticinum, et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc, et non est ingressa in os meum omnis caro immunda.