26 Et postquam fuerit emundatus, septem dies numerabuntur ei.
27 Et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius, ut ministret mihi in sanctuario, offeret pro peccato suo, ait Dominus Deus.
28 Non erit autem eis hæreditas : ego hæreditas eorum. Et possessionem non dabitis eis in Israël : ego enim possessio eorum.
29 Victimam et pro peccato et pro delicto ipsi comedent, et omne votum in Israël ipsorum erit.
30 Et primitiva omnium primogenitorum, et omnia libamenta ex omnibus quæ offeruntur, sacerdotum erunt : et primitiva ciborum vestrorum dabitis sacerdoti, ut reponat benedictionem domui tuæ.
31 Omne morticinum, et captum a bestia, de avibus et de pecoribus, non comedent sacerdotes.