10 Et scient quia ego Dominus non frustra locutus sum,ut facerem eis malum hoc.
11 Hæc dicit Dominus Deus :Percute manum tuamet allide pedem tuum,et dic : Heu ! ad omnes abominationes malorum domus Israël :quia gladio, fame et peste ruituri sunt.
12 Qui longe est, peste morietur :qui autem prope, gladio corruet :et qui relictus fuerit et obsessus, fame morietur :et complebo indignationem meam in eis.
13 Et scietis quia ego Dominus,cum fuerint interfecti vestri in medio idolorum vestrorum,in circuitu ararum vestrarum,in omni colle excelso,et in cunctis summitatibus montium,et subtus omne lignum nemorosum,et subtus universam quercum frondosam,locum ubi accenderunt thura redolentia universis idolis suis.
14 Et extendam manum meam super eos :et faciam terram desolatam et destitutam,a deserto Deblatha, in omnibus habitationibus eorum :et scient quia ego Dominus.