6 in omnibus habitationibus vestrisurbes desertæ erunt,et excelsa demolientur et dissipabuntur :et interibunt aræ vestræ, et confringentur,et cessabunt idola vestra,et conterentur delubra vestra,et delebuntur opera vestra :
7 et cadet interfectus in medio vestri,et scietis quia ego sum Dominus.
8 Et relinquam in vobis eosqui fugerint gladium in gentibus,cum dispersero vos in terris :
9 et recordabuntur mei liberati vestri in gentibusad quas captivi ducti sunt :quia contrivi cor eorumfornicans et recedens a me,et oculos eorum fornicantes post idola sua :et displicebunt sibimet super malisquæ fecerunt in universis abominationibus suis.
10 Et scient quia ego Dominus non frustra locutus sum,ut facerem eis malum hoc.
11 Hæc dicit Dominus Deus :Percute manum tuamet allide pedem tuum,et dic : Heu ! ad omnes abominationes malorum domus Israël :quia gladio, fame et peste ruituri sunt.
12 Qui longe est, peste morietur :qui autem prope, gladio corruet :et qui relictus fuerit et obsessus, fame morietur :et complebo indignationem meam in eis.