7 et cadet interfectus in medio vestri,et scietis quia ego sum Dominus.
8 Et relinquam in vobis eosqui fugerint gladium in gentibus,cum dispersero vos in terris :
9 et recordabuntur mei liberati vestri in gentibusad quas captivi ducti sunt :quia contrivi cor eorumfornicans et recedens a me,et oculos eorum fornicantes post idola sua :et displicebunt sibimet super malisquæ fecerunt in universis abominationibus suis.
10 Et scient quia ego Dominus non frustra locutus sum,ut facerem eis malum hoc.
11 Hæc dicit Dominus Deus :Percute manum tuamet allide pedem tuum,et dic : Heu ! ad omnes abominationes malorum domus Israël :quia gladio, fame et peste ruituri sunt.
12 Qui longe est, peste morietur :qui autem prope, gladio corruet :et qui relictus fuerit et obsessus, fame morietur :et complebo indignationem meam in eis.
13 Et scietis quia ego Dominus,cum fuerint interfecti vestri in medio idolorum vestrorum,in circuitu ararum vestrarum,in omni colle excelso,et in cunctis summitatibus montium,et subtus omne lignum nemorosum,et subtus universam quercum frondosam,locum ubi accenderunt thura redolentia universis idolis suis.