10 Ecce dies, ecce venit :egressa est contritio,floruit virga, germinavit superbia,
11 iniquitas surrexit in virga impietatis :non ex eis, et non ex populo,neque ex sonitu eorum :et non erit requies in eis.
12 Venit tempus, appropinquavit dies :qui emit, non lætetur,et qui vendit, non lugeat :quia ira super omnem populum ejus.
13 Quia qui vendit, ad id quod vendidit non revertetur :et adhuc in viventibus vita eorum :visio enim ad omnem multitudinem ejus non regredietur,et vir in iniquitate vitæ suæ non confortabitur.
14 Canite tuba, præparentur omnes :et non est qui vadat ad prælium :ira enim mea super universum populum ejus.
15 Gladium foris, et pestis et fames intrinsecus :qui in agro est, gladio morietur,et qui in civitate, pestilentia et fame devorabuntur.
16 Et salvabuntur qui fugerint ex eis :et erunt in montibus quasi columbæ convallium omnes trepidi,unusquisque in iniquitate sua.