14 Canite tuba, præparentur omnes :et non est qui vadat ad prælium :ira enim mea super universum populum ejus.
15 Gladium foris, et pestis et fames intrinsecus :qui in agro est, gladio morietur,et qui in civitate, pestilentia et fame devorabuntur.
16 Et salvabuntur qui fugerint ex eis :et erunt in montibus quasi columbæ convallium omnes trepidi,unusquisque in iniquitate sua.
17 Omnes manus dissolventur,et omnia genua fluent aquis.
18 Et accingent se ciliciis,et operiet eos formido :et in omni facie confusio,et in universis capitibus eorum calvitium.
19 Argentum eorum foras projicietur,et aurum eorum in sterquilinium erit :argentum eorum et aurum eorumnon valebit liberare eos in die furoris Domini :animam suam non saturabunt,et ventres eorum non implebuntur,quia scandalum iniquitatis eorum factum est.
20 Et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt,et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo :propter hoc dedi eis illud in immunditiam.