3 Et gloria Domini Israël assumpta est de cherub, quæ erat super eum ad limen domus : et vocavit virum qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis :
4 et dixit Dominus ad eum : Transi per mediam civitatem, in medio Jerusalem, et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quæ fiunt in medio ejus.
5 Et illis dixit, audiente me : Transite per civitatem sequentes eum, et percutite : non parcat oculus vester, neque misereamini :
6 senem, adolescentulum et virginem, parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem : omnem autem super quem videritis thau, ne occidatis : et a sanctuario meo incipite. Cœperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus.
7 Et dixit ad eos : Contaminate domum, et implete atria interfectis ; egredimini. Et egressi sunt, et percutiebant eos qui erant in civitate.
8 Et cæde completa, remansi ego, ruique super faciem meam, et clamans aio : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus : ergone disperdes omnes reliquias Israël, effundens furorem tuum super Jerusalem ?
9 Et dixit ad me : Iniquitas domus Israël et Juda magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione : dixerunt enim : Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt.