1 Tædet animam meam vitæ meæ ;dimittam adversum me eloquium meum :loquar in amaritudine animæ meæ.
2 Dicam Deo : Noli me condemnare ;indica mihi cur me ita judices.
3 Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me,et opprimas me opus manuum tuarum,et consilium impiorum adjuves ?
4 Numquid oculi carnei tibi sunt ?aut sicut videt homo, et tu videbis ?
5 Numquid sicut dies hominis dies tui,et anni tui sicut humana sunt tempora,
6 ut quæras iniquitatem meam,et peccatum meum scruteris,
7 et scias quia nihil impium fecerim,cum sit nemo qui de manu tua possit eruere ?