1 Respondens autem Job, dixit :
2 Audivi frequenter talia :consolatores onerosi omnes vos estis.
3 Numquid habebunt finem verba ventosa ?aut aliquid tibi molestum est, si loquaris ?
4 Poteram et ego similia vestri loqui,atque utinam esset anima vestra pro anima mea :
5 consolarer et ego vos sermonibus,et moverem caput meum super vos ;
6 roborarem vos ore meo,et moverem labia mea, quasi parcens vobis.
7 Sed quid agam ? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus,et si tacuero, non recedet a me.
8 Nunc autem oppressit me dolor meus,et in nihilum redacti sunt omnes artus mei.
9 Rugæ meæ testimonium dicunt contra me,et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi.
10 Collegit furorem suum in me,et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis :hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.
11 Aperuerunt super me ora sua,et exprobrantes percusserunt maxillam meam :satiati sunt pœnis meis.
12 Conclusit me Deus apud iniquum,et manibus impiorum me tradidit.
13 Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum :tenuit cervicem meam, confregit me,et posuit me sibi quasi in signum.
14 Circumdedit me lanceis suis ;convulneravit lumbos meos :non pepercit, et effudit in terra viscera mea.
15 Concidit me vulnere super vulnus :irruit in me quasi gigas.
16 Saccum consui super cutem meam,et operui cinere carnem meam.
17 Facies mea intumuit a fletu,et palpebræ meæ caligaverunt.
18 Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ,cum haberem mundas ad Deum preces.
19 Terra, ne operias sanguinem meum,neque inveniat in te locum latendi clamor meus :
20 ecce enim in cælo testis meus,et conscius meus in excelsis.
21 Verbosi amici mei :ad Deum stillat oculus meus :
22 atque utinam sic judicaretur vir cum Deo,quomodo judicatur filius hominis cum collega suo.
23 Ecce enim breves anni transeunt,et semitam per quam non revertar ambulo.