Job 27 VULG

1  Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit :

2  Vivit Deus, qui abstulit judicium meum,et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam.

3  Quia donec superest halitus in me,et spiritus Dei in naribus meis,

4  non loquentur labia mea iniquitatem,nec lingua mea meditabitur mendacium.

5  Absit a me ut justos vos esse judicem :donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.

6  Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram :neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.

7  Sit ut impius, inimicus meus,et adversarius meus quasi iniquus.

8  Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat,et non liberet Deus animam ejus ?

9  Numquid Deus audiet clamorem ejus,cum venerit super eum angustia ?

10  aut poterit in Omnipotente delectari,et invocare Deum omni tempore ?

11  Docebo vos per manum Dei quæ Omnipotens habeat,nec abscondam.

12  Ecce vos omnes nostis :et quid sine causa vana loquimini ?

13  Hæc est pars hominis impii apud Deum,et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.

14  Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt,et nepotes ejus non saturabuntur pane :

15  qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu,et viduæ illius non plorabunt.

16  Si comportaverit quasi terram argentum,et sicut lutum præparaverit vestimenta :

17  præparabit quidem, sed justus vestietur illis,et argentum innocens dividet.

18  Ædificavit sicut tinea domum suam,et sicut custos fecit umbraculum.

19  Dives, cum dormierit, nihil secum auferet :aperiet oculos suos, et nihil inveniet.

20  Apprehendet eum quasi aqua inopia :nocte opprimet eum tempestas.

21  Tollet eum ventus urens, et auferet,et velut turbo rapiet eum de loco suo.

22  Et mittet super eum, et non parcet :de manu ejus fugiens fugiet.

23  Stringet super eum manus suas,et sibilabit super illum, intuens locum ejus.

Chapters

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42