1 Igitur Eliu hæc rursum locutus est :
2 Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio,ut diceres : Justior sum Deo ?
3 Dixisti enim : Non tibi placet quod rectum est :vel quid tibi proderit, si ego peccavero ?
4 Itaque ego respondebo sermonibus tuis,et amicis tuis tecum.
5 Suspice cælum, et intuere :et contemplare æthera quod altior te sit.
6 Si peccaveris, quid ei nocebis ?et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum ?
7 Porro si juste egeris, quid donabis ei ?aut quid de manu tua accipiet ?
8 Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua :et filium hominis adjuvabit justitia tua.
9 Propter multitudinem calumniatorum clamabunt,et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum.
10 Et non dixit : Ubi est Deus qui fecit me,qui dedit carmina in nocte ;
11 qui docet nos super jumenta terræ,et super volucres cæli erudit nos ?
12 Ibi clamabunt, et non exaudiet,propter superbiam malorum.
13 Non ergo frustra audiet Deus,et Omnipotens causas singulorum intuebitur.
14 Etiam cum dixeris : Non considerat :judicare coram illo, et expecta eum.
15 Nunc enim non infert furorem suum,nec ulciscitur scelus valde.
16 Ergo Job frustra aperit os suum,et absque scientia verba multiplicat.