1 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :
2 Quis est iste involvens sententiassermonibus imperitis ?
3 Accinge sicut vir lumbos tuos :interrogabo te, et responde mihi.
4 Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ ?indica mihi, si habes intelligentiam.
5 Quis posuit mensuras ejus, si nosti ?vel quis tetendit super eam lineam ?
6 Super quo bases illius solidatæ sunt ?aut quis demisit lapidem angularem ejus,
7 cum me laudarent simul astra matutina,et jubilarent omnes filii Dei ?
8 Quis conclusit ostiis mare,quando erumpebat quasi de vulva procedens ;
9 cum ponerem nubem vestimentum ejus,et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem ?
10 Circumdedi illud terminis meis,et posui vectem et ostia,
11 et dixi : Usque huc venies, et non procedes amplius,et hic confringes tumentes fluctus tuos.
12 Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo,et ostendisti auroræ locum suum ?
13 Et tenuisti concutiens extrema terræ,et excussisti impios ex ea ?
14 Restituetur ut lutum signaculum,et stabit sicut vestimentum :
15 auferetur ab impiis lux sua,et brachium excelsum confringetur.
16 Numquid ingressus es profunda maris,et in novissimis abyssi deambulasti ?
17 Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis,et ostia tenebrosa vidisti ?
18 Numquid considerasti latitudinem terræ ?indica mihi, si nosti, omnia :
19 in qua via lux habitet,et tenebrarum quis locus sit :
20 ut ducas unumquodque ad terminos suos,et intelligas semitas domus ejus.
21 Sciebas tunc quod nasciturus esses,et numerum dierum tuorum noveras ?
22 Numquid ingressus es thesauros nivis,aut thesauros grandinis aspexisti,
23 quæ præparavi in tempus hostis,in diem pugnæ et belli ?
24 Per quam viam spargitur lux,dividitur æstus super terram ?
25 Quis dedit vehementissimo imbri cursum,et viam sonantis tonitrui,
26 ut plueret super terram absque homine in deserto,ubi nullus mortalium commoratur ;
27 ut impleret inviam et desolatam,et produceret herbas virentes ?
28 Quis est pluviæ pater ?vel quis genuit stillas roris ?
29 De cujus utero egressa est glacies ?et gelu de cælo quis genuit ?
30 In similitudinem lapidis aquæ durantur,et superficies abyssi constringitur.
31 Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas,aut gyrum Arcturi poteris dissipare ?
32 Numquid producis luciferum in tempore suo,et vesperum super filios terræ consurgere facis ?
33 Numquid nosti ordinem cæli,et pones rationem ejus in terra ?
34 Numquid elevabis in nebula vocem tuam,et impetus aquarum operiet te ?
35 Numquid mittes fulgura, et ibunt,et revertentia dicent tibi : Adsumus ?
36 Quis posuit in visceribus hominis sapientiam ?vel quis dedit gallo intelligentiam ?
37 Quis enarrabit cælorum rationem ?et concentum cæli quis dormire faciet ?
38 Quando fundebatur pulvis in terra,et glebæ compingebantur ?
39 Numquid capies leænæ prædam,et animam catulorum ejus implebis,
40 quando cubant in antris,et in specubus insidiantur ?
41 Quis præparat corvo escam suam,quando pulli ejus clamant ad Deum,vagantes, eo quod non habeant cibos ?