12 Vitam et misericordiam tribuisti mihi,et visitatio tua custodivit spiritum meum.
13 Licet hæc celes in corde tuo,tamen scio quia universorum memineris.
14 Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi,cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris ?
15 Et si impius fuero, væ mihi est ;et si justus, non levabo caput,saturatus afflictione et miseria.
16 Et propter superbiam quasi leænam capies me,reversusque mirabiliter me crucias.
17 Instauras testes tuos contra me,et multiplicas iram tuam adversum me,et pœnæ militant in me.
18 Quare de vulva eduxisti me ?qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret.