7 et scias quia nihil impium fecerim,cum sit nemo qui de manu tua possit eruere ?
8 Manus tuæ fecerunt me,et plasmaverunt me totum in circuitu :et sic repente præcipitas me ?
9 Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me,et in pulverem reduces me.
10 Nonne sicut lac mulsisti me,et sicut caseum me coagulasti ?
11 Pelle et carnibus vestisti me ;ossibus et nervis compegisti me.
12 Vitam et misericordiam tribuisti mihi,et visitatio tua custodivit spiritum meum.
13 Licet hæc celes in corde tuo,tamen scio quia universorum memineris.