8 Manus tuæ fecerunt me,et plasmaverunt me totum in circuitu :et sic repente præcipitas me ?
9 Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me,et in pulverem reduces me.
10 Nonne sicut lac mulsisti me,et sicut caseum me coagulasti ?
11 Pelle et carnibus vestisti me ;ossibus et nervis compegisti me.
12 Vitam et misericordiam tribuisti mihi,et visitatio tua custodivit spiritum meum.
13 Licet hæc celes in corde tuo,tamen scio quia universorum memineris.
14 Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi,cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris ?