1 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit :
2 Numquid qui multa loquitur, non et audiet ?aut vir verbosus justificabitur ?
3 Tibi soli tacebunt homines ?et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis ?
4 Dixisti enim : Purus est sermo meus,et mundus sum in conspectu tuo.
5 Atque utinam Deus loqueretur tecum,et aperiret labia sua tibi,
6 ut ostenderet tibi secreta sapientiæ,et quod multiplex esset lex ejus :et intelligeres quod multo minora exigaris ab eoquam meretur iniquitas tua !
7 Forsitan vestigia Dei comprehendes,et usque ad perfectum Omnipotentem reperies ?