6 ut ostenderet tibi secreta sapientiæ,et quod multiplex esset lex ejus :et intelligeres quod multo minora exigaris ab eoquam meretur iniquitas tua !
7 Forsitan vestigia Dei comprehendes,et usque ad perfectum Omnipotentem reperies ?
8 Excelsior cælo est, et quid facies ?profundior inferno, et unde cognosces ?
9 Longior terra mensura ejus,et latior mari.
10 Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit,quis contradicet ei ?
11 Ipse enim novit hominum vanitatem ;et videns iniquitatem, nonne considerat ?
12 Vir vanus in superbiam erigitur,et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.