4 Qui deridetur ab amico suo, sicut ego,invocabit Deum, et exaudiet eum :deridetur enim justi simplicitas.
5 Lampas contempta apud cogitationes divitumparata ad tempus statutum.
6 Abundant tabernacula prædonum,et audacter provocant Deum,cum ipse dederit omnia in manus eorum.
7 Nimirum interroga jumenta, et docebunt te ;et volatilia cæli, et indicabunt tibi.
8 Loquere terræ, et respondebit tibi,et narrabunt pisces maris.
9 Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit ?
10 In cujus manu anima omnis viventis,et spiritus universæ carnis hominis.