8 Loquere terræ, et respondebit tibi,et narrabunt pisces maris.
9 Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit ?
10 In cujus manu anima omnis viventis,et spiritus universæ carnis hominis.
11 Nonne auris verba dijudicat ?et fauces comedentis, saporem ?
12 In antiquis est sapientia,et in multo tempore prudentia.
13 Apud ipsum est sapientia et fortitudo ;ipse habet consilium et intelligentiam.
14 Si destruxerit, nemo est qui ædificet ;si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.