2 Secundum scientiam vestram et ego novi :nec inferior vestri sum.
3 Sed tamen ad Omnipotentem loquar,et disputare cum Deo cupio :
4 prius vos ostendens fabricatores mendacii,et cultores perversorum dogmatum.
5 Atque utinam taceretis,ut putaremini esse sapientes.
6 Audite ergo correptionem meam,et judicium labiorum meorum attendite.
7 Numquid Deus indiget vestro mendacio,ut pro illo loquamini dolos ?
8 numquid faciem ejus accipitis,et pro Deo judicare nitimini ?