5 Atque utinam taceretis,ut putaremini esse sapientes.
6 Audite ergo correptionem meam,et judicium labiorum meorum attendite.
7 Numquid Deus indiget vestro mendacio,ut pro illo loquamini dolos ?
8 numquid faciem ejus accipitis,et pro Deo judicare nitimini ?
9 aut placebit ei quem celare nihil potest ?aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis ?
10 Ipse vos arguet,quoniam in abscondito faciem ejus accipitis.
11 Statim ut se commoverit, turbabit vos,et terror ejus irruet super vos.