2 Qui quasi flos egreditur et conteritur,et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet.
3 Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos,et adducere eum tecum in judicium ?
4 Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine ?nonne tu qui solus es ?
5 Breves dies hominis sunt :numerus mensium ejus apud te est :constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt.
6 Recede paululum ab eo, ut quiescat,donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus.
7 Lignum habet spem :si præcisum fuerit, rursum virescit,et rami ejus pullulant.
8 Si senuerit in terra radix ejus,et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,