6 Recede paululum ab eo, ut quiescat,donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus.
7 Lignum habet spem :si præcisum fuerit, rursum virescit,et rami ejus pullulant.
8 Si senuerit in terra radix ejus,et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,
9 ad odorem aquæ germinabit,et faciet comam, quasi cum primum plantatum est.
10 Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus,atque consumptus, ubi, quæso, est ?
11 Quomodo si recedant aquæ de mari,et fluvius vacuefactus arescat :
12 sic homo, cum dormierit, non resurget :donec atteratur cælum, non evigilabit,nec consurget de somno suo.