1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit :
2 Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens,et implebit ardore stomachum suum ?
3 Arguis verbis eum qui non est æqualis tibi,et loqueris quod tibi non expedit.
4 Quantum in te est, evacuasti timorem,et tulisti preces coram Deo.
5 Docuit enim iniquitas tua os tuum,et imitaris linguam blasphemantium.