13 Quid tumet contra Deum spiritus tuus,ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones ?
14 Quid est homo ut immaculatus sit,et ut justus appareat natus de muliere ?
15 Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis,et cæli non sunt mundi in conspectu ejus.
16 Quanto magis abominabilis et inutilis homo,qui bibit quasi aquam iniquitatem ?
17 Ostendam tibi : audi me :quod vidi, narrabo tibi.
18 Sapientes confitentur,et non abscondunt patres suos :
19 quibus solis data est terra,et non transivit alienus per eos.