18 Sapientes confitentur,et non abscondunt patres suos :
19 quibus solis data est terra,et non transivit alienus per eos.
20 Cunctis diebus suis impius superbit,et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus.
21 Sonitus terroris semper in auribus illius :et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur.
22 Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem,circumspectans undique gladium.
23 Cum se moverit ad quærendum panem,novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies.
24 Terrebit eum tribulatio,et angustia vallabit eum,sicut regem qui præparatur ad prælium.