5 Docuit enim iniquitas tua os tuum,et imitaris linguam blasphemantium.
6 Condemnabit te os tuum, et non ego :et labia tua respondebunt tibi.
7 Numquid primus homo tu natus es,et ante colles formatus ?
8 numquid consilium Dei audisti,et inferior te erit ejus sapientia ?
9 Quid nosti quod ignoremus ?quid intelligis quod nesciamus ?
10 Et senes et antiqui sunt in nobis,multo vetustiores quam patres tui.
11 Numquid grande est ut consoletur te Deus ?sed verba tua prava hoc prohibent.